- LAETA
- I.LAETAfilia Albini, Pontificis Ethnici, nupta Toxatio, filio S Paulae, eius conversatione conversa et baptizata est. Mater Paulae, cuius sollicitam educationem ei Hier. in Ep. magnopere commendat.II.LAETArerum tristissimarum mentione, sibi temperandi, mos Veterum occurrit passim. Hoc enim pacto, ut Nemesis (quam Deam velut perpetuam rerum laetarum καὶ ὑπερόγκων comitem formidabant) tela effugerent. ipsi sibi propriae felicitatis cumulum diruebant, qua de re multis philosophatur Plutarch. in Camillo, Aemilio Paulo, Apophthegm. alibi. De Polycrate res notissima Apud Rom. eo fine triumphantibus a tergo adstabat servus publicus, qui coronam triumphalem sustinens, simul attendere triumphantem, ad tintinnabulum et flagellum, ultimi supplicii instrumenta, currui appensa, iubebat: occasione moris ab Horatio, Curatiorum victore, ut videtur, desumptâ. Apud eosdem Aug. somnio monitus, stipem quotannis die certo emendicabat a populo cavam manum asses porrigentibus praebens, apud Suet. in eo c. 91. Ut viz. hoc modo Θεῶν νέμεσιν, et, ut loquuntur Vett. Deorum invidiam, evitaret exoraretque. Quam in rem vide plura, apud Casaub. ad loc. ut et hîc passim, ubi de Fortuna, Invidia, Nemesi etc. De more vero eorum, in Laetitia publica, capita coronis e lauro in primis ac myrtaea cingendi, apud C. Paschal. Coron. l. 2. c. 11. ut et supra, ubi de Coniectu florum Coronarumque; comam tondendi, ubi de Capillis; postes frondibusque inumbrandi in voce Postis: Lucernas accendendi ubi de Luminibus et Luminum festo; ludos et convivia celebrandi, in voce ludo. Quo pacto autem laetaeres solitae sint nuntiari, vide infra Laureatae tabellae. Adde, quae dicemus in voce Natalis Panis, ubi nuntio rei laetissimae ὁρμαθὸν κριβανωτῶν, sascem paenum in clibano coctorum, praemium fuisse, ex Aristoph. videbimus; Tubarum festum, Velum: de voce vero eiusque a gaudio discrimine, diximus in voce Gaudium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.